Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.31 Cic. Rep. 1.33 () >>Cic. Rep. 1.36

1.32 Quam ob rem, si me audietis, adulescentes, solem alterum ne metueritis; aut enim nullus esse potest, aut sit sane, ut visus est, modo ne sit molestus, aut scire istarum rerum nihil aut, etiamsi maxime sciemus, nec meliores ob eam scientiam nec beatiores esse possumus; senatum vero et populum ut unum habeamus, et fieri potest, et permolestum est, nisi fit, et secus

-- --

esse scimus et videmus, si id effectum sit, et melius nos esse victuros et beatius.

1.33

ch. 20

Tum Mucius: Quid esse igitur censes, Laeli, discendum nobis, ut istud efficere possimus ipsum, quod postulas? [Note] Eas artis, quae efficiant, ut usui civitati simus; id enim esse praeclarissimum sapientiae munus maximumque virtutis vel documentum vel officium puto. Quam ob rem, ut hae feriae nobis ad utilissimos rei publicae sermones potissimum conferantur, Scipionem rogemus, ut explicet, quem existimet esse optimum statum civitatis. Deinde alia quaeremus; quibus cognitis spero nos ad haec ipsa via perventuros earumque rerum rationem, quae nunc instant, explicaturos.

ch. 21 1.34

Cum id et Philus et Manilius et Mummius admodum adprobavissent 1.34(fr1) Diom. GL I, p. 365 Keil Nullum est exemplum, cui malimus adsimulare rem publicam. Non. p. 85M, p. 289M

Quare, si placet, deduc orationem tuam de caelo ad haec citeriora.

non solum ob eam causam fieri volui, quod erat aequum de re publica potissimum principem rei publicae dicere, sed etiam quod memineram persaepe te cum Panaetio disserere solitum coram Polybio, duobus Graecis vel peritissimis rerum civilium, multaque colligere ac docere, optimum longe statum civitatis esse eum, quem maiores nostri nobis reliquissent. Qua in disputatione quoniam tu paratior es, feceris, ut etiam pro his dicam, si, de re publica quid sentias, explicaris, nobis gratum omnibus.

ch. 22



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.31 Cic. Rep. 1.33 () >>Cic. Rep. 1.36

Powered by PhiloLogic